Epistola ad Galatas*

Caput 3: Versus 1

O insensati.AMBR.Verba irascentis. Erant autem insensati Galatae qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant.Fascinavit.Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quaedam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant daemones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon,Fascinatio malignitatis obscurat bonaSap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatae fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent.Ante quorum oculos.Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra praesentia ille tantus qui est.Jesus Christus proscriptus est.Id est, exhaeredatus: et hocin vobis,in aliis non deberetis pati ut regnum et haereditatem suam amitteret, nedum in vobis.
(* Traductions européennes)